Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam tamen mundus est. certe manus eius semper inmundae, sanguine prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat Christus. nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur Christo. Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. deus scilicet non audiat 24] cf. 2 Tim. 4, 13. 1 Pilatum manus abluisse scripsi: pilati manus abluisse D, om. AB deditione D, dedicationem AB, deditionem Gel 2 dedimus AB, dicimus D 3 ob aliqft D, quod AB 4 lauemus om. AB 7 APO- STROPHE BD, APOSTROFE A cottidie D 9 incrustatae D, cruentatae AB 11 dm A esaias BD exorreat D corr . 12 etiam sup. uers. D 13 et] e Rig, ut Hartelius dominicam passionem Leopoldus: dominica passione ABD, de dominica passione Oehlerus modulantes B, modulatum AD, modulati Oehlerus, modulaturi Hartelius 15 attingimus D 16 pigebat D 17 exprobanda A corr . et siquidem AB sine AB, si D 18 definiunt D, definiuntur fort., deficiunt Hartelius religionis A 20 cohercenda D 21 adaequent. DE EXPOSITIS PENVLIS CPENYLIS A) ABD positis Gel penulis D 23 si om. D oportere D apostoli qui D, apostoliq; A, apostoli quae B 24 penulam D paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit. Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigauerit. Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior Pharisaeo procacissimo discessit. sonos etiam uocis 8] Herm. past. Yis. 5, 1. 1 penulatos AD babylonis D 2 sarabaris Gel: sabaris ABD tiariis D, tyaris AB 3 DE ASSIDENDO POST ORATIONEM ABD assignata D 4 perspici orationem BD quam pueri uolunt. quid enim om. AB 9 sedissem D 10 nos D 13 proinde D uel adoratis ABD; uel del. Gel 14 deprehendi D 16 saperet D 18 cum B, quam A, om. D 19 orationi Iun astante D 22 DE MANIBVS ELATIS ABD commendabimus Oehlerus: commendauimus AD, commendamus B 23 preces A sic semper 24 prius elatis deleri uult Iun elatis. DE VVLTV ne uultu ABD 25 recto D et om. D 26 humilis D 27 discessit. DE SONO VOCIS ABD sono D subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. daemonium oraculi Pythii, et mutum, inquit, intellego et non loquentem exaudio. dei aures sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent? •