<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="166v" unit="altpage"/> Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et  <lb/>
            ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus <lb/>
            noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam <lb n="5"/>
            determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum <lb/>
            uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui <lb/>
            uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum <lb/>
            est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, <lb/>
            ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de <lb n="10"/>
            carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto <lb/>
            euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus <lb/>
            et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster <lb/>
            Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio <lb/>
            qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus <lb n="15"/>
            constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo <lb/>
            tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes <lb/>
            discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, <lb/>
            donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat <lb/>
            illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri <lb n="20"/>
            opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat, <lb/>
            in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena

<note type="footnote"> 6] cf. Matth. 9,16. 17. 19] cf. Ioh. 3, 30. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit</hi> <lb/>
            De oratione <hi rend="italic">A</hi> 4 utriusque <hi rend="italic">quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220</hi> (— <hi rend="italic">x):</hi> <lb/>
            utrumque <hi rend="italic">AB</hi> 5 nouis <hi rend="italic">Pam:</hi> nobis <hi rend="italic">AB</hi> orationem <hi rend="italic">A</hi> 6 specie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 spiritualia <hi rend="italic">B</hi> 15 qua <hi rend="italic">Lat:</hi> quo <hi rend="italic">AB</hi> uenit] promouit <hi rend="italic">Lat</hi> igitur <lb/>
            oratio <hi rend="italic">Rig:</hi> igitur <hi rend="italic">AB,</hi> oratio <hi rend="italic">Gel</hi> instituta <hi rend="italic">x</hi> 16 enunciatur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur <hi rend="italic">Rig) add. Pam</hi> ioannes <lb/>
            <hi rend="italic">B sic fere semper</hi> 18 orare <hi rend="italic">Urs</hi> 19 ipso <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            caelestibus cesserint. qui de terra est, inquit, terrena fatur, <lb/>
            et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid <lb/>
            non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi <lb/>
            disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, <lb/>
            inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem <lb n="5"/>
            hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum <lb/>
            sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam <lb/>
            fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere  <lb/>
            fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia <milestone n="167" unit="altpage"/> III <lb/>
            sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam <lb n="10"/>
            fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum, <lb/>
            quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas <lb/>
            ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae <lb/>
            interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur <lb/>
            uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria <lb n="15"/>
            tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut <lb/>
            hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, <lb/>
            omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione <lb/>
            breuiarium totius euangelii comprehendatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>