<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="166v" unit="altpage"/> Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et  <lb/>
            ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus <lb/>
            noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam <lb n="5"/>
            determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum <lb/>
            uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui <lb/>
            uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum <lb/>
            est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, <lb/>
            ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de <lb n="10"/>
            carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto <lb/>
            euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus <lb/>
            et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster <lb/>
            Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio <lb/>
            qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus <lb n="15"/>
            constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo <lb/>
            tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes <lb/>
            discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, <lb/>
            donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat <lb/>
            illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri <lb n="20"/>
            opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat, <lb/>
            in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena

<note type="footnote"> 6] cf. Matth. 9,16. 17. 19] cf. Ioh. 3, 30. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit</hi> <lb/>
            De oratione <hi rend="italic">A</hi> 4 utriusque <hi rend="italic">quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220</hi> (— <hi rend="italic">x):</hi> <lb/>
            utrumque <hi rend="italic">AB</hi> 5 nouis <hi rend="italic">Pam:</hi> nobis <hi rend="italic">AB</hi> orationem <hi rend="italic">A</hi> 6 specie <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 spiritualia <hi rend="italic">B</hi> 15 qua <hi rend="italic">Lat:</hi> quo <hi rend="italic">AB</hi> uenit] promouit <hi rend="italic">Lat</hi> igitur <lb/>
            oratio <hi rend="italic">Rig:</hi> igitur <hi rend="italic">AB,</hi> oratio <hi rend="italic">Gel</hi> instituta <hi rend="italic">x</hi> 16 enunciatur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur <hi rend="italic">Rig) add. Pam</hi> ioannes <lb/>
            <hi rend="italic">B sic fere semper</hi> 18 orare <hi rend="italic">Urs</hi> 19 ipso <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            caelestibus cesserint. qui de terra est, inquit, terrena fatur, <lb/>
            et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid <lb/>
            non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi <lb/>
            disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, <lb/>
            inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem <lb n="5"/>
            hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum <lb/>
            sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam <lb/>
            fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere  <lb/>
            fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia <milestone n="167" unit="altpage"/> III <lb/>
            sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam <lb n="10"/>
            fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum, <lb/>
            quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas <lb/>
            ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae <lb/>
            interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur <lb/>
            uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria <lb n="15"/>
            tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut <lb/>
            hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, <lb/>
            omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione <lb/>
            breuiarium totius euangelii comprehendatur. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, <lb n="20"/>
            PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, <lb/>
            cuius meritum est haec appellatio. scriptum est: <lb/>
            qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii <lb/>
            dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem <lb/>
            nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris <lb n="25"/>
            patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic <lb/>
            adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem <lb/>
            agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum

<note type="footnote"> 1] Ioh. 3, 31. 23] ibid. 1, 12. 25] cf. Matth. 23, 9. </note>

<note type="footnote"> 4 sofiam <hi rend="italic">A sic fere semper</hi> 5 precepto <hi rend="italic">A</hi> 7 abditis <hi rend="italic">Gel</hi> modestum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> [et modestum fidei] <hi rend="italic">B</hi> 9 sequens <hi rend="italic">Iun:</hi> sequente <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            10 praecepto; quod etsi proinde <hi rend="italic">Urs</hi> perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> pertinet <lb/>
            <hi rend="italic">Iim</hi> fidem hominis <hi rend="italic">x</hi> 11 dm <hi rend="italic">A</hi> 12 simus <hi rend="italic">Rig</hi> attamen <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            14 interpretatimonis <hi rend="italic">A corr</hi>. 16 uel uenerationem <hi rend="italic">AB;</hi> uel <hi rend="italic">del. Gel</hi> <lb/>
            21 pater noster <hi rend="italic">Urs</hi> 23 crediderint <hi rend="italic">B,</hi> credider (— crediderunt) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 quanquam <hi rend="italic">A</hi> 25 pronunciauit <hi rend="italic">A</hi> 28 israeli <hi rend="italic">B sic semper,</hi> israheli <lb/>
            <hi rend="italic">sic fere semper A</hi> exprobatur <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="182"/>

            ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi <lb/>
            me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque <lb/>
            cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est. <lb/>
            item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater <lb/>
            unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem <lb n="5"/>
            in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et <lb/>
            patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum <lb/>
            cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris <lb/>
            - denotamus. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de <lb n="10"/>
            ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. <lb/>
            nobis reuelatum est in filio.  <milestone n="167v" unit="altpage"/> i<add>am</add> quis enim filius? nouum  <lb/>
            patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et <lb/>
            rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen <lb/>
            tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur <lb n="15"/>
            postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi <lb/>
            sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. <lb/>
            plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam <lb/>
            semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et <lb/>
            hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum <lb n="20"/>
            et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros <lb/>
            sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non <lb/>
            cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur <lb/>
            et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem <lb/>
            illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. <lb n="25"/>
            hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram <lb/>
            petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, <lb/>
            ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et <lb/>
            in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto

<note type="footnote"> 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. <lb/>
            17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. </note>

<note type="footnote"> 5 eelesia <hi rend="italic">A</hi> 11 moses <hi rend="italic">A</hi> quidem <hi rend="italic">B,</hi> quidam <hi rend="italic">A,</hi> quid, non <hi rend="italic">Itm</hi> <lb/>
            12 iam quis <hi rend="italic">scripsi:</hi> I*quis <hi rend="italic">A,</hi> iam <hi rend="italic">B</hi> nouum <hi rend="italic">Gel:</hi> non <hi rend="italic">AB</hi> non <lb/>
            patris nomen est? <hi rend="italic">Hartelius</hi> 13 no nomen <hi rend="italic">A corr</hi>. ego ueni-14 glorifica <lb/>
            nomen tuum <hi rend="italic">om. B</hi> 17 aliud <hi rend="italic">Gel</hi> 20 cęterum <hi rend="italic">A</hi> 21 cęteros <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 cessant <hi rend="italic">A</hi> 24 meminerimus <hi rend="italic">Gel</hi> 25 fu*turae <hi rend="italic">A</hi>. ediximus <hi rend="italic">Muratorius<lb/>
             </hi> 29 cgteris <hi rend="italic">A</hi> huius <hi rend="italic">Ivm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. <lb/>
            ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in <lb/>
            nobis, in omnibus dicimus. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS <lb/>
             TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo <lb n="5"/>
            minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, <lb/>
            sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione <lb/>
            enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum <lb/>
            et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem <lb/>
            tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in <lb n="10"/>
            terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus <lb/>
            uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus  <lb/>
            ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae <milestone n="168" unit="altpage"/> subministret <lb/>
            nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est <lb/>
            uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei <lb n="15"/>
            uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando <lb/>
            sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris <lb/>
            facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas <lb/>
            patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, <lb/>
            ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad <lb n="20"/>
            mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. <lb/>
            item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene <lb/>
            optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid <lb/>
            pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam <lb/>
            nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum <lb n="25"/>
            sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam <lb/>
            in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum <lb/>
            istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat <lb/>
            uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad <lb/>
            demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.<lb n="30"/>
            <note type="footnote"> 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. </note>

<note type="footnote"> 1 orandi <hi rend="italic">x</hi> 2 enunciatione <hi rend="italic">A</hi> 5 celis <hi rend="italic">A</hi>. 8 figura <hi rend="italic">A corr. in mg</hi>. <lb/>
            9 quanquam <hi rend="italic">A sic fere semper</hi> 17 sic <hi rend="italic">Gel</hi> pronunciauit <hi rend="italic">A</hi> 18 erant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 sit mali <hi rend="italic">Gel</hi> 24 sequius <hi rend="italic">Scal</hi> 26 sub instantiam <hi rend="italic">Urs:</hi> substantia <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 27 transfert <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="184"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat <lb/>
            uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat, <lb/>
            in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid <lb/>
            nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab <lb/>
            illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram <lb n="5"/>
            suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo <lb/>
            quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum <lb/>
            dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi. <lb/>
            tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire. <lb/>
            etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni <lb n="10"/>
            aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei <lb/>
            nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia  <milestone n="16sv" unit="altpage"/> <add>ani</add>mae  <lb/>
            martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine, <lb/>
            sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique <lb/>
            ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter <lb n="15"/>
            ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio <lb/>
            nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, <lb/>
            immo potius propter quod oramus. 
</p></div></div></body></text></TEI>