Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat, in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena 6] cf. Matth. 9,16. 17. 19] cf. Ioh. 3, 30. 2 m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit De oratione A 4 utriusque quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220 (— x): utrumque AB 5 nouis Pam: nobis AB orationem A 6 specie A 11 spiritualia B 15 qua Lat: quo AB uenit] promouit Lat igitur oratio Rig: igitur AB, oratio Gel instituta x 16 enunciatur A 17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur Rig) add. Pam ioannes B sic fere semper 18 orare Urs 19 ipso om. A caelestibus cesserint. qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia III sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius euangelii comprehendatur. Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. scriptum est: qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum 1] Ioh. 3, 31. 23] ibid. 1, 12. 25] cf. Matth. 23, 9. 4 sofiam A sic fere semper 5 precepto A 7 abditis Gel modestum B [et modestum fidei] B 9 sequens Iun: sequente AB 10 praecepto; quod etsi proinde Urs perinde scripsi: proinde AB pertinet Iim fidem hominis x 11 dm A 12 simus Rig attamen Urs 14 interpretatimonis A corr . 16 uel uenerationem AB; uel del. Gel 21 pater noster Urs 23 crediderint B, credider (— crediderunt) A 24 quanquam A 25 pronunciauit A 28 israeli B sic semper, israheli sic fere semper A exprobatur A ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est. item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris - denotamus. Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. nobis reuelatum est in filio. i am quis enim filius? nouum patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. 17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. 5 eelesia A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm 12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr . ego ueni-14 glorifica nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A 23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A . ediximus Muratorius 29 cgteris A huius Ivm pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus. Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit. 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. 1 orandi x 2 enunciatione A 5 celis A . 8 figura A corr. in mg . 9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B 23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia AB 27 transfert B VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi. tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire. etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia ani mae martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.