<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de
remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus:
NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris
induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare
videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
<pb xml:id="v.1.p.563"/>

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham
non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae,
ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox
praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a
diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit.
Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. <bibl n="Luc. XXII, 46."/>
Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED
DEVEHE NOS A MALO.</p></div></div></body></text></TEI>