<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam 
<pb xml:id="v.1.p.562"/>

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur
revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se
solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum
autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur
et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur
exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat
exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
<bibl n="Matth. V, 25. 26."/> penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem,
id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere
nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex
<bibl n="Luc. VI, 37."/> hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et
<bibl n="Matth. XVIII, 21. 22."/> cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.</p></div></div></body></text></TEI>