<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
<pb xml:id="v.1.p.561"/>

struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem
et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret!
Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc
vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM
DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim
panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, <bibl n="Ioh. VI, 35."/>
panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui <bibl n="Ioh. VI, 33."/>
descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur:
Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem <bibl n="Matth. XXVI, 26. Luc. XXII, 19."/>
postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius.
Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest
fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum
fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita <bibl n="Matth. VI, 32."/>
et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) <bibl n="Matth. XV, 26."/>
panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio <bibl n="Matth. VII, 9."/>
panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite <bibl n="Luc. XI, 5."/>
autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino <bibl n="Matth. VI, 34."/>
cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit
illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem
horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte <bibl n="Luc. XII, 16 sqq."/>
moritur.</p></div></div></body></text></TEI>