<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
<pb xml:id="v.1.p.561"/>

struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem
et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret!
Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc
vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM
DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim
panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, <bibl n="Ioh. VI, 35."/>
panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui <bibl n="Ioh. VI, 33."/>
descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur:
Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem <bibl n="Matth. XXVI, 26. Luc. XXII, 19."/>
postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius.
Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest
fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum
fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita <bibl n="Matth. VI, 32."/>
et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) <bibl n="Matth. XV, 26."/>
panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio <bibl n="Matth. VII, 9."/>
panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite <bibl n="Luc. XI, 5."/>
autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino <bibl n="Matth. VI, 34."/>
cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit
illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem
horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte <bibl n="Luc. XII, 16 sqq."/>
moritur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam 
<pb xml:id="v.1.p.562"/>

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur
revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se
solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum
autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur
et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur
exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat
exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
<bibl n="Matth. V, 25. 26."/> penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem,
id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere
nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex
<bibl n="Luc. VI, 37."/> hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et
<bibl n="Matth. XVIII, 21. 22."/> cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de
remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus:
NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris
induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare
videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
<pb xml:id="v.1.p.563"/>

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham
non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae,
ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox
praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a
diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit.
Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. <bibl n="Luc. XXII, 46."/>
Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED
DEVEHE NOS A MALO.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta 
prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae,
exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei
honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in
voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis
debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in
postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit,
quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis,
et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,
<pb xml:id="v.1.p.564"/>

animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae
filius docuit.</p></div></div></body></text></TEI>