<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN
CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas
dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus
petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata
<pb xml:id="v.1.p.559"/>

carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi
simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut
in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in
caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam
disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis
suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris,
quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est
et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando,
sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed <bibl n="Ioh. VI, 38."/>
patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant
voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur,
ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque.
Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes,
Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit
in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare
iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum <bibl n="Luc. XXII, 42."/>
istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas.
Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem
sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.</p><pb xml:id="v.1.p.560"/></div></div></body></text></TEI>