Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes, Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.