<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o 
interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum
est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est.
Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica <bibl n="Ioh. V, 43. XII, 28."/>
nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id <bibl n="Ioh. XVII, 6."/>
ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene
deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret,
nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet
ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine.
Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum
et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros
sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non
cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos <bibl n="Ies. VI, 3. Apoc. IV, 8."/>

<pb xml:id="v.1.p.558"/>
angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam
in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum
ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem,
cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur
in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc
gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando
pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione
non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.</p></div></div></body></text></TEI>