Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.