<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit 
deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta
documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a
bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat
formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana!
Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, <bibl n="Dan. III, 25 sqq. VI, 16 sqq. II Reg. IV, 38 sqq."/>
nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum
sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes
et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat
fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine
patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium
exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae
omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus
supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit
et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed
Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de
bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso
mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare,
<pb xml:id="v.1.p.584"/>

daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium
solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones
extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes
deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes,
regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui
nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die
stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum
nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes.
Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et
ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad
caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more.
Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem
pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur.
Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit,
cui sit honor et virtus in secula seculorum.</p></div></div></body></text></TEI>