<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris 
(Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam,
<pb xml:id="v.1.p.582"/>

ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??)
fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides
<bibl n="Luc. X, 5."/> tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices,
nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent
et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui
simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo
et honorando deo conpetit saturatam orationem velut
opimam hostiam admovere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p> Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit.
<bibl n="Ies. I, 11."/> Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus
sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem
taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus
<bibl n="Ioh. IV, 23."/> vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet
hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et
<bibl n="II Cor. III, 17."/> veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit.
Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes
spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem,
quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto
corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram,
<pb xml:id="v.1.p.583"/>

castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum
inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis
nobis a deo impetraturam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit 
deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta
documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a
bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat
formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana!
Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, <bibl n="Dan. III, 25 sqq. VI, 16 sqq. II Reg. IV, 38 sqq."/>
nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum
sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes
et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat
fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine
patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium
exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae
omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus
supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit
et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed
Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de
bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso
mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare,
<pb xml:id="v.1.p.584"/>

daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium
solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones
extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes
deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes,
regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui
nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die
stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum
nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes.
Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et
ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad
caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more.
Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem
pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur.
Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit,
cui sit honor et virtus in secula seculorum.</p></div></div></body></text></TEI>