Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??) fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas? Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem velut opimam hostiam admovere. Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis nobis a deo impetraturam. Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more. Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit, cui sit honor et virtus in secula seculorum.