<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam
horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia
signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis
<pb xml:id="v.1.p.581"/>

invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora
tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in
illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in
superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi
paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent <bibl n="Act. Apost. II, 15. X, 9. III, 1."/>
sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere
praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat
et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut,
quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, <bibl n="Dan. VI, 10."/>
ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris
et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus,
quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed
et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam
interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus
refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam
terrena.</p></div></div></body></text></TEI>