<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer 
tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui
enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur,
quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit
velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus,
dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute <bibl n="I Cor. IX, 5."/>
<pb xml:id="v.1.p.574"/>

definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus
nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et
virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius,
quid est mulier a primis quidem literis sanctorum commentariorum.
Nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus; siquidem
Evam nondum virum expertam deus mulierem et feminam
<bibl n="Gen. II, 23."/> cognominavit, feminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus
sexus specialiter. Ita quoniam tunc innupta adhuc Eva mulieris
vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est.
Nec mirum, si apostolus eodem utique spiritu actus, quo cum omnis
scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus
est mulierem ponendo, quae exemplo Evae innuptae et virgini competat.
Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso, quod virgines
<bibl n="I Cor. VII, 34."/> non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis
praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum
esse inter virginem, cum omnino non nominat. Qui enim alibi
distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem
utramque speciem suis vocabulis designans), ubi non distinguit,
dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intellegi.
Quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit,
usui est mulieres vocare quam feminas, id est γυναῖκας, quam
θηλείας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur,
quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum
nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur.
<bibl n="I Cor. IX, 4. 5."/> Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans,
<pb xml:id="v.1.p.575"/>

et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est omnis
mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis condicionis? Nihil
mulieris excipit dicendo Omnis, sicut nec viri nec velandi; proinde
enim Omnis vir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine
etiam investis velari vetatur, ita et in feminino sub nomine
mulieris etiam virgo velari iubetur. Aequaliter in utroque sexu
minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut velentur et virgines
masculi, si non velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim
tenentur; aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et
virgo. Nempe propter angelos ait velari oportere, quod angeli
propter filias hominum desciverunt a deo. Quis ergo contendat
solas mulieres, id est nuptas iam et virginitate defunctas, concupiscentiae,
nisi si non licet et virgines specie praestare et amatores
invenire? Immo videamus, ne virgines solas concupierint,
cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum
nominasse vel feminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt <bibl n="Gen. VI, 2."/>
sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant
scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque
vacant tam viduitate quam et virginitate. Adeo sexum nominando
generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum
dicit naturam ipsam docere velandum feminis esse, quae capillum <bibl n="I Cor. XI, 14."/>
pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem
tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque asscriptus
est? Si mulieri turpe est radi, et virgini proinde. In quibus
ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur,
<pb xml:id="v.1.p.576"/>

etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim
femina nominata est. Sic denique et Israël observat. Sed si non
observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sihi adiectionem.
Virginibus quoque iniciens velamentum excusetur. Nuncaetas,
quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat.
Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim
quod agnoverant. Certe in quibus iam pueritia mutavit, sicut
naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et
membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est ex quo
potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo viro, id est
tempori. Sed aliqua se deo vovit. Iam et crinem exinde transfigurat,
et omnem habitum ad mulieris convertit. Totum ergo
asseveret, et totum virginis praestet: quod propter deum abscondit,
plane obumbret. Interest nostra quod dei gratia exerceat solius
dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus, ab homine
<pb xml:id="v.1.p.577"/>

compensemus. Quid denudas ante deum quod ante homines tegis?
Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si dei gratia est,
et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? Quid alias <bibl n="I Cor. IV, 7."/>
ostensione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum invitas?
Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem
pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur.
Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es,
plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium
tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Immo
mentiri non videris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti,
age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari
iubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutionem
unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini
prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur
<pb xml:id="v.1.p.578"/>

velari, certe voluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam virgines
negare non possunt, contentae abuti fama sua conscientiae
apud deum securitate. De illis tamen, quae sponsis dicantur,
constanter super meum modulum pronuntiare contestarique pessum
<pb xml:id="v.1.p.579"/>

velandas ex. ea die esse qua ad primum viri corpus (??)sculo
et A(??)stera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas
per m(??)turitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam,
et pudor per osculi experimentum, et spes per exspectationem, et
mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est, quae <bibl n="Gen. XXXIV, 65."/>
sponso demonstrato tantum notitia eius nubendo velata est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio 
per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio
cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit
gratiam suam, ut aut cedant, aut sine alierum scandale sententia
s(??)a utantur. Nos vero, sicut accepi(??)us, solo die dominicae resurrectionis
non ab isto tantum, sed omni auxietatis habitu et
<pb xml:id="v.1.p.580"/>

officie cavere debemus, differentes etiam negotia; ne quem diabolo
locum demus. Tantundem et spatio Pentecostes, quod eadem
exultationis sollemnitate dispungimus. Ceterum omni die quis
dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem
ingredimur? Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu
et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum,
sed et deprecamur, et satisfacimus deo domino nostro. De
temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni
in tempore et loco orare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni,
<bibl n="I Tim. II, 8."/> inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit.
Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui
in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, apud
<bibl n="Act. Apost. XXVII, 35."/> Paulum, qui in navi coram omnibus eucharistiam fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam
horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia
signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis
<pb xml:id="v.1.p.581"/>

invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora
tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in
illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in
superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi
paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent <bibl n="Act. Apost. II, 15. X, 9. III, 1."/>
sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere
praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat
et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut,
quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, <bibl n="Dan. VI, 10."/>
ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris
et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus,
quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed
et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam
interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus
refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam
terrena.</p></div></div></body></text></TEI>