<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER
QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus,
<bibl n="Ioh I, 12."/> cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint,
dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam
frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et
<bibl n="Matth. XXIII, 9."/> praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus
in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices,
qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod
<bibl n="Ies. I, 2."/> caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi
me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus.
Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in
<bibl n="Ioh. X, 30."/> patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus.
Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre
<pb xml:id="v.1.p.557"/>

mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une
igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.</p></div></div></body></text></TEI>