Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices, qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israƫli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus. Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.