Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices, qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israƫli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus. Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus. Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus. Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes, Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit. VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??). Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus, festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine, regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.