<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum 
fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.
Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum
operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de
nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri
transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
<pb xml:id="v.1.p.570"/>

Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium
est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non
erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed
et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes
<pb xml:id="v.1.p.571"/>

domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur,
differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere
potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris
et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis
et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum,
nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.</p></div></div></body></text></TEI>