<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum 
fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.
Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum
operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de
nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri
transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
<pb xml:id="v.1.p.570"/>

Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium
est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non
erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed
et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes
<pb xml:id="v.1.p.571"/>

domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur,
differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere
potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris
et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis
et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum,
nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum 
<pb xml:id="v.1.p.572"/>

orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto
corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia
resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua,
si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato
utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii.
Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei
sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes
<pb xml:id="v.1.p.573"/>

militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius
administrabit disciplinam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis 
efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci
homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum
apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus
aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore,
quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri
superbiam et crinium lenonem operositatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer 
tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui
enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur,
quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit
velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus,
dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute <bibl n="I Cor. IX, 5."/>
<pb xml:id="v.1.p.574"/>

definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus
nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et
virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.</p></div></div></body></text></TEI>