<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus
deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis,
sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam
erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
<pb xml:id="v.1.p.569"/>

humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo <bibl n="Luc. XVIII, 9 sqq."/>
discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut
quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non
vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi
Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio.
Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae
de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis
per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius
referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt?
Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam
si in publico orent?</p></div></div></body></text></TEI>