Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit. Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent? Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra? Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus. Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam. De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.