<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen
mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum
et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia
patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent,
<bibl n="Ies. I, 15."/> ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero
non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica
passione modulati et orantes confitemur Christo.</p></div></div></body></text></TEI>