Omnibus licet membris lavet quotidie Israƫl, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica passione modulati et orantes confitemur Christo. Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit. Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit. Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent?