<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero 
sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae
sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis,
ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum
opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae,
non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem,
etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id
cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi
commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus,
non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo,
nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae
inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae
sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.</p><pb xml:id="v.1.p.566"/></div></div></body></text></TEI>