Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus. Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere? Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit. Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus, non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus. Omnibus licet membris lavet quotidie Israƫl, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica passione modulati et orantes confitemur Christo. Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.