<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum
<bibl n="Matth. VII, 7. Luc. XI, 9."/> seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis,
et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa
legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium
desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum
memoria tamen praeceptorum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus,
memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum
praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si
<bibl n="Matth. V, 23 sq."/> quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus.
Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem
debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem
iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis?
Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et
<bibl n="Gen. XLV, 24."/> ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via
cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti
<pb xml:id="v.1.p.565"/>

ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians
legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem
malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis
receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est <bibl n="Eph. IV, 26."/>
aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere,
aut orationem perseverante iracundia perdere?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi 
libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis
est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu
sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus
a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum
admittit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero 
sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae
sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis,
ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum
opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae,
non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem,
etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id
cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi
commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus,
non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo,
nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae
inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae
sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.</p><pb xml:id="v.1.p.566"/></div></div></body></text></TEI>