<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et 
ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster
<pb xml:id="v.1.p.554"/>
nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam
<bibl n="Matth. IX, 16. 17."/> determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum
novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento.
Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio,
aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut
perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit
nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro
vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus
est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo
quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta
ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu,
quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare;
sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso
<bibl n="Ioh. III, 30."/> aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se
vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret
<pb xml:id="v.1.p.555"/>

ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes
adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, <bibl n="Ioh. III, 31."/>
terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur.
Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque
orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius
sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem
hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum
sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam
fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli
religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto
proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non
agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis
prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium <bibl n="Matth. VI, 8."/>
sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia
fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
Neque enim propria tantum orationis officia complexa est,
vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene
sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera
in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.</p><pb xml:id="v.1.p.556"/></div></div></body></text></TEI>