Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et sententiae adstiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus, tum quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra dominum faciat. Solus enim ille separabit qui et coniunxit. Separabit autem non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit, sed per debitum moritis. Siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate. Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, aeque consentaneum est, ut quos deus separavit morte, homo non coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem. Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeterquam ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. Non et nubere legitime potest repudiata, et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est? Deus taliter censuit citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias sive vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur ab eo. Videamus enim quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus quid sit aeque adulterium. Matrimonium est, cum deus iungit duos in unam carnem, aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctionem signavit. Adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro, immo aliena miscetur, de qua dici non possit, Haec est caro ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis. Semel enim hoc factum et pronuntiatum sicut ab initio, ita et nunc in alima carnem non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito nolle repudiatam alii viro iungi, quasi mortuo velit, quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo. Tam repudio matrimonium dirimente quam morte non tenebitur ei cui per quod tenebatur abruptum est. Cui ergo tenebitur? Nihil deo interest, vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est: qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam quam deus aut coniunxit in dous aut coniunctam deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut quod ab initio fuit muniat, duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, soli causae permittens repudium, si forte praevenerit cui praecavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent: nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit.