Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum sententiam apostolorum, quae nec patres sustinere valuerunt, concesserint, quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iustitia nostra super scribarum et pharisaeorum iustitiam. Si iustitia, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intellegere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem iam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis. Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti. Primum quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat, Crescite et redundate, dehinc quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur, tertio quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. Itaque ne proinde maledicti iudicarentur qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria et quasi posthuma suboles supparabatur. At ubi et, Crescite et redundate, evacuavit extremitas temporum, inducente apostolo, Superest ut et qui habent uxores sic sint ac si non habeant, quia tempus in collecto est, et desiit uva acerba a patribus manducata filiorum dentes obstupefacere, unusquisque enim in suo delicto morietur, et spadones non tantum ignominia casruerunt, verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit, non succedendi in matrimonium fratris. Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura, si nupserit. Omnes enim nos fratres sumus. Et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed fratri, quia et vetus lex adimit coniugium allophylorum. Cum autem et in Levitico cautum sit, Quicunque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. Interim quod pertineat ad legem, magis nobis competunt argumentationes eius. Denique prohibet eadem sacerdotes denuo nubere. Filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et de pane eius ali. Ideo si semen non fuerit illi, non ut si fuerit, denuo nubat (quanto magis enim non nubet, si filios habeat?), sed ut si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum dei exsequatur, Honora patrem et matrem. Nos autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens (quia qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt), sacerdotes deo patri suo fecit, secundum Ioannem. Nam et illum adulescentem festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur. Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? Non utique. Vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia, et neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo. Certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores, ex pristina dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.