<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non
placent enim quibusdam monogami parentes Adam et No(??), fortasse
nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem
<pb xml:id="v.1.p.769"/>

alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham,
sit et Paulus. In evangelio, inquit, ego vos generavi. Etiam <bibl n="I Cor. IV, 15."/>
Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in
illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii
deputamur Abrahae, ut apostolus docet, dicens ad Galatas, Cognoscitis
nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit <bibl n="Gal. III, 7."/>
Abraham deo, et deputatum est ei in iustitiam? Opinor,
adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quodsi postea
in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum,
et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes
illum patrem agnoscere nisi tunc cum deo credidit, siquidem secundum
fidem filius eius es, non secundum carnem. Aut si posteriorem
Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum.
Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum.
Duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non
poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus
cum praeputiatione. Recipis digamiam, admitte et circumcisionem.
Tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. Adeo autem monogami
Abrahae filius es, sicut et praeputiati, ut si circumcidaris,
iam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei
in praeputiatione iustificatae. Habes apostolum, disce cum Galatis.
Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius
cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum
nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam
praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint.
Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones.
Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae.
Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa
Abrahae portendat idem apostolus edocet interpretator utriusque
testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat.
Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium
<pb xml:id="v.1.p.770"/>

pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros
nescio. Quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam
per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam
uxoribus divitis, meliora sectari iussus, habes et Ioseph uniiugum,
et hoc nomine audeo dicere patre meliorem, habes Moysen dei de
proximo arbitrum, habes Aaronem principalem sacerdotem. Secundus
quoque Mogses populi secundi, qui imaginem nostram in
promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum
est, non fuit digamus.</p></div></div></body></text></TEI>