Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non placent enim quibusdam monogami parentes Adam et No(??), fortasse nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham, sit et Paulus. In evangelio, inquit, ego vos generavi. Etiam Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut apostolus docet, dicens ad Galatas, Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit Abraham deo, et deputatum est ei in iustitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quodsi postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum, et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere nisi tunc cum deo credidit, siquidem secundum fidem filius eius es, non secundum carnem. Aut si posteriorem Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum. Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum. Duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus cum praeputiatione. Recipis digamiam, admitte et circumcisionem. Tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. Adeo autem monogami Abrahae filius es, sicut et praeputiati, ut si circumcidaris, iam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione iustificatae. Habes apostolum, disce cum Galatis. Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint. Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones. Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae. Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa Abrahae portendat idem apostolus edocet interpretator utriusque testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros nescio. Quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam uxoribus divitis, meliora sectari iussus, habes et Ioseph uniiugum, et hoc nomine audeo dicere patre meliorem, habes Moysen dei de proximo arbitrum, habes Aaronem principalem sacerdotem. Secundus quoque Mogses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum est, non fuit digamus.