<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non
placent enim quibusdam monogami parentes Adam et No(??), fortasse
nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem
<pb xml:id="v.1.p.769"/>

alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham,
sit et Paulus. In evangelio, inquit, ego vos generavi. Etiam <bibl n="I Cor. IV, 15."/>
Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in
illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii
deputamur Abrahae, ut apostolus docet, dicens ad Galatas, Cognoscitis
nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit <bibl n="Gal. III, 7."/>
Abraham deo, et deputatum est ei in iustitiam? Opinor,
adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quodsi postea
in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum,
et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes
illum patrem agnoscere nisi tunc cum deo credidit, siquidem secundum
fidem filius eius es, non secundum carnem. Aut si posteriorem
Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum.
Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum.
Duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non
poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus
cum praeputiatione. Recipis digamiam, admitte et circumcisionem.
Tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. Adeo autem monogami
Abrahae filius es, sicut et praeputiati, ut si circumcidaris,
iam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei
in praeputiatione iustificatae. Habes apostolum, disce cum Galatis.
Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius
cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum
nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam
praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint.
Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones.
Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae.
Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa
Abrahae portendat idem apostolus edocet interpretator utriusque
testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat.
Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium
<pb xml:id="v.1.p.770"/>

pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros
nescio. Quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam
per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam
uxoribus divitis, meliora sectari iussus, habes et Ioseph uniiugum,
et hoc nomine audeo dicere patre meliorem, habes Moysen dei de
proximo arbitrum, habes Aaronem principalem sacerdotem. Secundus
quoque Mogses populi secundi, qui imaginem nostram in
promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum
est, non fuit digamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera
transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem
de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum
<bibl n="Matth. V, 17."/> nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit,
sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos
<bibl n="Act. XV, 10."/> sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum
sententiam apostolorum, quae nec patres sustinere valuerunt, concesserint,
quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata
permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iustitia
nostra super scribarum et pharisaeorum iustitiam. Si iustitia,
<bibl n="Deut. XXV, 5."/> utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis
fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad
suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam
potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum,
ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intellegere
debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem
<pb xml:id="v.1.p.771"/>


iam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis. Necessario
succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis
defuncti. Primum quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat,
Crescite et redundate, dehinc quoniam patrum delicta etiam <bibl n="Gen. I, 28."/>
de filiis exigebantur, tertio quoniam spadones et steriles ignominiosi <bibl n="Exod. XX, 5."/>
habebantur. Itaque ne proinde maledicti iudicarentur qui non <bibl n="Gen. XXX, 1 sqq. Deul. XXIII, 1."/>
naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex
suo genere vicaria et quasi posthuma suboles supparabatur. At ubi
et, Crescite et redundate, evacuavit extremitas temporum, inducente
apostolo, Superest ut et qui habent uxores sic sint ac si non habeant,<bibl n="I Cor. VII, 29."/>
quia tempus in collecto est, et desiit uva acerba a patribus
manducata filiorum dentes obstupefacere, unusquisque enim <bibl n="Ier. XXXI, 29 sq."/>
in suo delicto morietur, et spadones non tantum ignominia casruerunt,
verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta
lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit,
non succedendi in matrimonium fratris. Et ita, ut praediximus,
quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem
accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor,
fratri utique nuptura, si nupserit. Omnes enim nos fratres sumus.
Et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed
fratri, quia et vetus lex adimit coniugium allophylorum. Cum
autem et in Levitico cautum sit, Quicunque sumpserit fratris uxorem, <bibl n="Lev. XX, 21."/>
immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio,
dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens
nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi,
quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus,
ostendetur. Interim quod pertineat ad legem, magis nobis
competunt argumentationes eius. Denique prohibet eadem sacerdotes <bibl n="Lev. XXI, 14."/>
denuo nubere. Filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel
eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et <bibl n="Lev. XXII, 13."/>
de pane eius ali. Ideo si semen non fuerit illi, non ut si fuerit,
<pb xml:id="v.1.p.772"/>

denuo nubat (quanto magis enim non nubet, si filios habeat?), sed
ut si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius
praeceptum dei exsequatur, Honora patrem et matrem. Nos
autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens
<bibl n="Gal. III, 27."/> (quia qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt), sacerdotes
<bibl n="Apoc. I, 6."/> deo patri suo fecit, secundum Ioannem. Nam et illum adulescentem
festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes
nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae
<bibl n="Lev. XXI, 1. 11."/> adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non
introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur.
Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? Non
utique. Vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia, et
neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus,
quia et illi vivunt in Christo. Certe sacerdotes sumus a
Christo vocati, monogamiae debitores, ex pristina dei lege, quae
nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Nunc ad legem proprie nostram, id est ad evangelium, conversi
qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias pervenimus?
Ecce statim quasi in limine duae nobis antistites Christianae sanctitatis
occurrunt, monogamia et continentia, alia pudica, in Zacharia
sacerdote, alia integra, in Ioanne antecursore, alia placans
deum, alia praedicans Christum, alia totum praedicans sacerdotem,
alia plus praeferens quam propheten, scilicet eum qui non tantum
praedicaverit aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit
Christum. Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi
caro qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem
virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque
titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur, per matrem et
virginem et univiram. At ubi infans templo exhibetur, quis illum
in manus suscipit? quis in spiritu primus agnoscit? Vir iustus et
<pb xml:id="v.1.p.773"/>

cautus, et utique non digamus, vel ne dignius mox Christus a
femina praedicaretur vetere vidua et univira, quae et templo dedita
satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est
ecclesiae, debeant adhaerere. Tales arbitros infans dominus expertus
non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum,
per socrum: monogamum praesumo per ecclesiam, quae super
illum aedificata omnem gradum ordinis sui monogamis erat collocatura.
Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intellegam
necesse est aut continentes. Nec enim, si penes Graecos
communi vocabulo censentur mulieres et uxores pro consuetudinis
facilitate (ceterum est proprium vocabulum uxorum), ideo Paulum
sic interpretabimur, quasi demonstret uxores apostolos habuisse.
Si enim de matrimoniis disputaret, quod in sequentibus facit, ubi
magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset, recte videretur
dicere, Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, <bibl n="I Cor. IX, 4 sqq."/>
sicut ceteri apostoli et Cephas? At ubi ea subiungit quae de
victuaria exhibitione abstinentiam eius ostendunt, dicentis, Non
enim potestatem habemus manducandi et bibendi? non uxores demonstrat
ab apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem
tamen manducandi et bibendi habent, sed simpliciter mulieres
quae illis eodem instituto, quo et dominum comitantes,
ministrabant. Iam vero si Christus reprobat scribas et pharisaeos,
sedentes in cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est,
ut et ipse super cathedram suam collocaret qui sanctitatem carnis
praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus
modis insinuarat et docendam et agendam? in primis de suo
exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum dicit esse<bibl n="Matth. XVIII, 2. XIX, 14."/>
regnum caelorum, cum consortes illis facit alios post nuptias pueros,
cum ad simplicitatem columbae provocat, avis non tantum <bibl n="Matth. X, 16."/>
innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit,
cum Samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum <bibl n="Ioh. IV, 17 sq."/>
<pb xml:id="v.1.p.774"/>

maritum, cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis
<bibl n="Matth. XVII, 3sqq."/> Moysen et Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum
spadonem. Non enim aliud fuit Helias quam Ioannes qui in
<bibl n="Matth. XI. 13. 19. Luc. XV, 2."/> virtute et spiritu venit Heliae, cum ille vorator et potator homo,
prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator,
<bibl n="Ioh. II, 2 sqq."/> semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus. Totiens
enim voluit celebrare eas quotiens et esse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis
coactae, si non et sententiae adstiterint, quas dominus emisit in
repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis
quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus, tum
<bibl n="Matth. XIX, 6. 8."/> quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra
dominum faciat. Solus enim ille separabit qui et coniunxit. Separabit
autem non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit,
<bibl n="Matth. X, 29."/> sed per debitum moritis. Siquidem unus ex passeribus duobus
non cadit in terram sine patris voluntate. Igitur si quos deus
coniunxit, homo non separabit repudio, aeque consentaneum est,
ut quos deus separavit morte, homo non coniungat matrimonio,
proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si
separasset coniunctionem. Hoc quantum ad dei voluntatem non
destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio
conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem
<bibl n="Matth. v, 32."/> dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit
uxorem suam praeterquam ex causa adulterii, facit eam
adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique.
Non et nubere legitime potest repudiata, et si quid tale commiserit
sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua
adulterium in matrimonio crimen est? Deus taliter censuit citra
<pb xml:id="v.1.p.775"/>

quam homines, ut in totum, sive per nuptias sive vulgo, alterius
viri admissio adulterium pronuntietur ab eo. Videamus enim quid
sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus quid sit aeque
adulterium. Matrimonium est, cum deus iungit duos in unam carnem,
aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctionem
signavit. Adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia
caro, immo aliena miscetur, de qua dici non possit, Haec est caro <bibl n="Gen. II, 23."/>
ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis. Semel enim hoc factum
et pronuntiatum sicut ab initio, ita et nunc in alima carnem
non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito
nolle repudiatam alii viro iungi, quasi mortuo velit, quando si
mortuo non tenetur, proinde nec vivo. Tam repudio matrimonium
dirimente quam morte non tenebitur ei cui per quod tenebatur
abruptum est. Cui ergo tenebitur? Nihil deo interest,
vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed
in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus <bibl n="I Cor. VI, 18."/>
est: qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur
autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet
super illam pristinam quam deus aut coniunxit in dous aut coniunctam
deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio
non fuit, ut quod ab initio fuit muniat, duorum in unam carnem
perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis
irrumpat, soli causae permittens repudium, si forte praevenerit
cui praecavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit,
ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id
genus duritiae commissum denotetur. Sed illi
 etiam non repudiantes
adulteria commiscent: nobis, etsi repudiemus, ne nubere
quidem licebit.</p><pb xml:id="v.1.p.776"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Video iam hinc nos ad apostolum provocari. Ad cuius sensum
facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem
magis defuncto marito teneri, quo minus alium virum admitat.
Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam
facere, mortem vero ex lege dei non ex hominis offensa evenire,
idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata
quae per discordiam et iram et odium et causas eorum,
iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore
separata est tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis
illa quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu,
a matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti,
cui etiam defuncto concordiam debet? A quo repudium non audiit,
non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse
noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia
homini quae non habet imaginario fructu repraesentat. Ipsam deniqne
interrogo feminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti
virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc
magis ei vincta est cum quo habet apud deum causam. Non
discessit quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum
illo necesse est quem iam repudiare non poterit, ne sic quidem
nuptura, si repudiare potuisset. Enimvero et pro anima eius
orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione
consortium, et offert annuis diebus dormitionis eius.
Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est, et
quidem hoc iniquius, quanto quomodo potuit, quia non potuit,
et hoc indignius, quanto iam indignius, si quia non meruit. Aut
<pb xml:id="v.1.p.777"/>

numquid nihil erimus post mortem, secundum aliquem Epicurum,
et non secundum Christum? Quod si credimus mortuorum resurrectionem,
utique tenebimur cum quibus resurrecturi sumus
rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent
neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non <bibl n="Matth. XXII, 30."/>
tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii?
Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur,
resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos
quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus,
si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius,
si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum deo
erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum (licet merces
varia. licet multae mansiones penes patrem eundem), uno denario <bibl n="Matth. XX, 10."/>
eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non
separabit quos coniunxit deus, quam in ista minore vita separari
vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit quae suo
etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur,
etsi ad alterum sermo est, quia una disciplina praeest. Alium
habebit in spiritu, alium in carne. Hoc erit adulterium, unius
feminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disiunctus est,
sed in corde remanet, illic, ubi etiam cogitatus sine carnis congressu
et adulterium ante perficit ex concupiscentia et matrimonium
ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens
per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit,
hoc erit crimen. Ceterum non est exclusus, si a viliore
commercio carnis discessit. Honoratior maritus est, quanto mundior
factus est.</p></div></div></body></text></TEI>