Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non placent enim quibusdam monogami parentes Adam et No(??), fortasse nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham, sit et Paulus. In evangelio, inquit, ego vos generavi. Etiam Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut apostolus docet, dicens ad Galatas, Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit Abraham deo, et deputatum est ei in iustitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quodsi postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum, et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere nisi tunc cum deo credidit, siquidem secundum fidem filius eius es, non secundum carnem. Aut si posteriorem Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum. Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum. Duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus cum praeputiatione. Recipis digamiam, admitte et circumcisionem. Tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. Adeo autem monogami Abrahae filius es, sicut et praeputiati, ut si circumcidaris, iam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione iustificatae. Habes apostolum, disce cum Galatis. Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint. Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones. Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae. Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa Abrahae portendat idem apostolus edocet interpretator utriusque testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros nescio. Quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam uxoribus divitis, meliora sectari iussus, habes et Ioseph uniiugum, et hoc nomine audeo dicere patre meliorem, habes Moysen dei de proximo arbitrum, habes Aaronem principalem sacerdotem. Secundus quoque Mogses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum est, non fuit digamus. Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum sententiam apostolorum, quae nec patres sustinere valuerunt, concesserint, quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iustitia nostra super scribarum et pharisaeorum iustitiam. Si iustitia, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intellegere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem iam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis. Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti. Primum quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat, Crescite et redundate, dehinc quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur, tertio quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. Itaque ne proinde maledicti iudicarentur qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria et quasi posthuma suboles supparabatur. At ubi et, Crescite et redundate, evacuavit extremitas temporum, inducente apostolo, Superest ut et qui habent uxores sic sint ac si non habeant, quia tempus in collecto est, et desiit uva acerba a patribus manducata filiorum dentes obstupefacere, unusquisque enim in suo delicto morietur, et spadones non tantum ignominia casruerunt, verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit, non succedendi in matrimonium fratris. Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura, si nupserit. Omnes enim nos fratres sumus. Et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed fratri, quia et vetus lex adimit coniugium allophylorum. Cum autem et in Levitico cautum sit, Quicunque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. Interim quod pertineat ad legem, magis nobis competunt argumentationes eius. Denique prohibet eadem sacerdotes denuo nubere. Filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et de pane eius ali. Ideo si semen non fuerit illi, non ut si fuerit, denuo nubat (quanto magis enim non nubet, si filios habeat?), sed ut si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum dei exsequatur, Honora patrem et matrem. Nos autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens (quia qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt), sacerdotes deo patri suo fecit, secundum Ioannem. Nam et illum adulescentem festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur. Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? Non utique. Vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia, et neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo. Certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores, ex pristina dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit. Nunc ad legem proprie nostram, id est ad evangelium, conversi qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias pervenimus? Ecce statim quasi in limine duae nobis antistites Christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia, alia pudica, in Zacharia sacerdote, alia integra, in Ioanne antecursore, alia placans deum, alia praedicans Christum, alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens quam propheten, scilicet eum qui non tantum praedicaverit aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi caro qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur, per matrem et virginem et univiram. At ubi infans templo exhibetur, quis illum in manus suscipit? quis in spiritu primus agnoscit? Vir iustus et cautus, et utique non digamus, vel ne dignius mox Christus a femina praedicaretur vetere vidua et univira, quae et templo dedita satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est ecclesiae, debeant adhaerere. Tales arbitros infans dominus expertus non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum, per socrum: monogamum praesumo per ecclesiam, quae super illum aedificata omnem gradum ordinis sui monogamis erat collocatura. Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intellegam necesse est aut continentes. Nec enim, si penes Graecos communi vocabulo censentur mulieres et uxores pro consuetudinis facilitate (ceterum est proprium vocabulum uxorum), ideo Paulum sic interpretabimur, quasi demonstret uxores apostolos habuisse. Si enim de matrimoniis disputaret, quod in sequentibus facit, ubi magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset, recte videretur dicere, Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, sicut ceteri apostoli et Cephas? At ubi ea subiungit quae de victuaria exhibitione abstinentiam eius ostendunt, dicentis, Non enim potestatem habemus manducandi et bibendi? non uxores demonstrat ab apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent, sed simpliciter mulieres quae illis eodem instituto, quo et dominum comitantes, ministrabant. Iam vero si Christus reprobat scribas et pharisaeos, sedentes in cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est, ut et ipse super cathedram suam collocaret qui sanctitatem carnis praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus modis insinuarat et docendam et agendam? in primis de suo exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum dicit esse regnum caelorum, cum consortes illis facit alios post nuptias pueros, cum ad simplicitatem columbae provocat, avis non tantum innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit, cum Samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum maritum, cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis Moysen et Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum spadonem. Non enim aliud fuit Helias quam Ioannes qui in virtute et spiritu venit Heliae, cum ille vorator et potator homo, prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator, semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus. Totiens enim voluit celebrare eas quotiens et esse. Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et sententiae adstiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus, tum quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra dominum faciat. Solus enim ille separabit qui et coniunxit. Separabit autem non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit, sed per debitum moritis. Siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate. Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, aeque consentaneum est, ut quos deus separavit morte, homo non coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem. Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeterquam ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. Non et nubere legitime potest repudiata, et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est? Deus taliter censuit citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias sive vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur ab eo. Videamus enim quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus quid sit aeque adulterium. Matrimonium est, cum deus iungit duos in unam carnem, aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctionem signavit. Adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro, immo aliena miscetur, de qua dici non possit, Haec est caro ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis. Semel enim hoc factum et pronuntiatum sicut ab initio, ita et nunc in alima carnem non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito nolle repudiatam alii viro iungi, quasi mortuo velit, quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo. Tam repudio matrimonium dirimente quam morte non tenebitur ei cui per quod tenebatur abruptum est. Cui ergo tenebitur? Nihil deo interest, vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est: qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam quam deus aut coniunxit in dous aut coniunctam deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut quod ab initio fuit muniat, duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, soli causae permittens repudium, si forte praevenerit cui praecavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent: nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit. Video iam hinc nos ad apostolum provocari. Ad cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, quo minus alium virum admitat. Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege dei non ex hominis offensa evenire, idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata quae per discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quae non habet imaginario fructu repraesentat. Ipsam deniqne interrogo feminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis ei vincta est cum quo habet apud deum causam. Non discessit quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est quem iam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. Enimvero et pro anima eius orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis eius. Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius, quanto quomodo potuit, quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam indignius, si quia non meruit. Aut numquid nihil erimus post mortem, secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum? Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii? Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius, si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum (licet merces varia. licet multae mansiones penes patrem eundem), uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, quam in ista minore vita separari vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit quae suo etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una disciplina praeest. Alium habebit in spiritu, alium in carne. Hoc erit adulterium, unius feminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam cogitatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit ex concupiscentia et matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen. Ceterum non est exclusus, si a viliore commercio carnis discessit. Honoratior maritus est, quanto mundior factus est.