Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum Α ad Ω usque volvitur et rursus Ω ad Α replicatur, catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit secundum initium, quod tibi et in Adam censetur et in Noë recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut Α ad Ω, quomodo finis remittit ad initium, ut Ω ad Α, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eadem te forma conveniat novissimus quoque Adam in qua et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne. Si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram, quam apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne aeque esse debueris.