<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Secedat nunc mentio paracleti, ut nostri alicuius auctoris. 
Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc
ipsum demonstratur a nobis, neque novam neque extraneam esse
<pb xml:id="v.1.p.766"/>

monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum,
ut paracletum restitutorem potius sentias eius quam institutorem.
Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior
forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam
masculo deus finxit, una costa eius decerpta, et utique ex pluribus.
<bibl n="Gen. II, 18."/> Sed et in praefatione ipsius operis, Non est, inquit, bonum homini
solum eum esse, faciamus adiutorium illi. Adiutores enim dixisset,
si pluribus eum uxoribus destinasset. Adiecit et legem de futuro,
<bibl n="Gen. II, 24."/> siquidem prophetice dictum est, Et erunt duo in unam carnem;
non tres, neque plures: ceterum iam non duo, si plures. Stetit
lex. Denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad
finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non
erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur.
Alioquin si deus voluisset, et esse potuissent; certe de filiarum
suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne
sua habens Evam, si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium,
in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus
non fuit quam duae nuptiae. Neque enim refer, duas quis
uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem
numerus coniunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa
instituio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis
illius. Secundus Lamech nullus exstitit, quomodo duabus maritatus.
Negat scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates
provocanerunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies
septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio
secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo
in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noë et uxor
filiique eorum in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus monogamia
<pb xml:id="v.1.p.767"/>

recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex <bibl n="Gen. VI, 19 sqq."/>
omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut
vivant tecum masculus et femina: erunt de animalibus volatilibus
secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae secundum genus
ipsorum: duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina.
Edem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et femina,
uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus
cum binis feminis introire non licuit.</p></div></div></body></text></TEI>