<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas 
carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim
amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam
paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis
fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere <bibl n="Matth. XIX, 12."/>
videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum,
ut et ipso spadone, ad quem spectans et apostolus propterea et
ipse c(??)stratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi.
Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex
ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini <bibl n="I Cor. VII, 1."/>
mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil
enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui
habeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non
<pb xml:id="v.1.p.764"/>

habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat,
<bibl n="I Cor. VII, 32 sq."/> quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio
quis suo placeat. Et possum contendere, non mere bonum esse
quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur,
sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et necessitatis.
Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud
<bibl n="I Cor. VII, 7."/> enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et
cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam
quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit
permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere
<bibl n="I Cor. VII, 9."/> bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius
est nubere quam uri, quale id bonum intellegendum, quod melius
est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum?
Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine
comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut et si
alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni
nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici,
non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore
malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem,
ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an
dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius sit? Fit
ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata
condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi
cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen
discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum
oculum habere, quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam
nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex
necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique
<bibl n="I Cor. VII, 10."/> conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non
ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae
auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam
<bibl n="I Cor. VII, 7 et 40."/> reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes, Puto
<pb xml:id="v.1.p.765"/>

autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat ex
necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes
monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus,
utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo
manifestius, Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, <bibl n="I Ioh. III, 3."/>
castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, <bibl n="I Ioh. II, 3."/>
sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset,
quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis
admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem docetur
sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista
obliterant licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et
praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos
idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem <bibl n="Ioh. XVI, 13."/>
veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus <bibl n="Eccl. III, 17."/>
omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere,
iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc <bibl n="I Cor. VII, 29."/>
tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis?
Nonne ipse apud te retractares: Vetus haec disciplina est, praemonstrata
iam tunc in carne domini et voluntate, dehinc in apostolorum
eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic
destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit,
definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile
tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse paracleto
praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse
illum quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intellegas.
In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota
continentia infirmitatem tuam excusat.</p></div></div></body></text></TEI>