<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant, nec
ulla magis ex causa paracletum negare coguntur, quam dum existimant
novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis,
ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu,
an capiat paracletum aliquid tale docuisse quod aut novum deputari
possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem
sarcinam domini. De utroque autem ipse dominus pronuntiavit.
<bibl n="Ioh. XVI, 12 sq."/> Dicens enim, Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum
potestis portare ea, cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in
<pb xml:id="v.1.p.763"/>

omnem veritatem, satis utique praetendit ea acturum illum quae
et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquando
onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione
quidvis nova et onerosum paracleto adscribi poterit, etsi ab
adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex
diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei,
et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est,
eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina.
Ante quis de deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto.
Paracletus autem multa habens edocere quae in illum distulit dominus,
secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur
qualem credimus, cum toto ordine dei creatoris, et ipsum
glorificabit, et de ipso commemorabit, et sic de principali regula
agnitus illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente
pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur,
licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen
Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paracleto
edocerentur, non minus istis onerosa quam illis a quibus nondum
tunc sustinebantur.</p></div></div></body></text></TEI>