Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum. Talis infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura iam non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere. Materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non habet, iam nec psychicus, quia non de afflatu dei psychicus. Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. Quid, si solitudinem domus obtendat? quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique, quam assumat licebit. Non unam generis huius uxorem, sed etiam plures habere concessum est. Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit? Haeredes scilicet Christianus quaeret saeculi totius exhaeres. Habet fratres, habet ecclesiam matrem, Aliud est, si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt, et existimant caelibes et orbos ex testamento dei solidum non posse capere. Nubant igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis, sicut Sodoma et Gomorrha et diluvii dies, ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. Adiciant tertium dictum, Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim moriemur, non recogitantes VAE illud praegnantibus et lactantibus multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Iudaeae. Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant, ubera fluitantia et uteros nauseantes et infantes pipiantes. Parent antichristo, in quae libidinosius saeviat. Adducet illis carnifices obstetrices. Habebunt plane Christo quod allegent speciosum privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non Isaac monogamus pater noster, nec Ioannes aliqui Christi spado, nec Iudith filia Merari, nec tot alia exempla sanctorum. Solent ethnici iudices destinari. Exsurget regina Carthaginis et decernet in Christianas, quae profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim nocturnam nihilominus experta alium virum maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. Idolis certe et monogamia et viduitas apparent. Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univira, sicut nec Matri Matutae. Pontifex Maximus et Flaminica nubunt semel. Cereris sacerdotes viventibus etiam viris et consentientibus amica separatione viduantur. Sunt et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii. Etiam bovis illius Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum iudicabunt. Erubesce, caro, quae Christum induisti! Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod a fine revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes. Semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctiatis exulavit, semel exinde nupsit. Si in illo fuisti, habes tuam formam; si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe tertium Adam et hunc digamum, et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.