<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem 
dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas,
iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium
illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere <bibl n="I Tim. IV, 3."/>
prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos
vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam
cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud
temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum
nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim
in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem,
ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in
alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata
est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit
quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo
succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae
libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam
quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem;
hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone,
quid utraque
 non sustinuerit in finem, et invenies eius causam
honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non
potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat,
nedum impudicam.</p></div></div></body></text></TEI>