Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem; hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone, quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.