<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, <bibl n="II Tim. V, 11—15."/>
matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat,
iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae,
postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt,
habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet
a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter
quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis
postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate
temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus
eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est <bibl n="Rom. VII, 2—6."/>
mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a
lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta
fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod
non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo
sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres
mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini
alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus
deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per
legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti:
nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad
serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est
ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis,
id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito
defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem,
ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera
facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes,
tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post
mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non
potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.</p></div></div></body></text></TEI>