Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.