<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, 
inquiunt, permisit apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt
in clero monogamiae iugo astrinxerit. Quod enim quibusdam
praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod
omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si quod episcopis
praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus,
quia et episcopis? et ideo episcopis(??) quia et omnibus? Unde enim
episcopi et clerus? Nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae
tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum
debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum?
Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum
omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo <bibl n="Apoc I, 6. V, 10."/>
et patri fecit. Cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur,
deponimus infulas, et pares sumus. De ecclesiasticis
<pb xml:id="v.1.p.782"/>

ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur
omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum
quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret
plebs eum ordinem sibi observandum qui faceret praepositos, et
ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci
blandiatur. Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam, Omnia
licent episcopis, sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit.
Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique apostolo,
certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur? Age
iam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede
et a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia
<bibl n="I Tim. III, 2 sqq."/> episcopis ascribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene
moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus
et manu promptus ad caedendum et pugnax et pecuniae amans et
domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab
extraneis bonam famam sectans. Si enim suam habent episcopi
legem circa monogamiam, etiam cetera quae monogamiae accedere
oportebit episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia
non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si
velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus
praecipi quae quibusdam sint praecepta, aut si cetera quidem
communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid
illi soli Christiani pronuntiandi in quos tota disciplina collata est?</p><pb xml:id="v.1.p.783"/></div></div></body></text></TEI>