Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, inquiunt, permisit apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt in clero monogamiae iugo astrinxerit. Quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis? et ideo episcopis(??) quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit. Cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et pares sumus. De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci blandiatur. Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam, Omnia licent episcopis, sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur? Age iam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis ascribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus et manu promptus ad caedendum et pugnax et pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis bonam famam sectans. Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera quae monogamiae accedere oportebit episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus praecipi quae quibusdam sint praecepta, aut si cetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli Christiani pronuntiandi in quos tota disciplina collata est?