<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Ut igitur in domino nubas secundum legem et apostolum (si 
tamen vel hoc curas), qualis es id matrimonium postulans quod
eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo monogamo, a
presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam
<pb xml:id="v.1.p.778"/>

in te recusasti? Et illi plane sic dabunt viros et uxores,
quomodo buccellas. Hoc enim est apud illos, Omni petenti te
dabis. Et coniungent vos in ecclesia virgine, unius Christi unica
sponsa. Et orabis pro maritis tuis, novo et vetere. Elige cui te
adulteram praestes. Puto, ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto.
Repudium sit illi silentium tuum, alienis iam dotalibus
scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris.
Debes magis illi placere propter quem deo placere non
maluisti. Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum
<bibl n="I Cor. VII, 39."/> non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum
temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui
vult, nubat, tantum in domino. Ex hoc enim capitulo defendunt
licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi; quod
enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. Quo autem
sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet non
hoc illum sensu scripsisse quo psychici utuntur. Constabit autem,
si quis ea recordetur quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam
et apud voluntatem et apud propriam ipsius Pauli disciplinam.
Si enim secundas nuptias permittit, quae ab initio non
fuerunt, quomodo affirmat omnia ad initium recolligi in Christo?
Si vult nos iterare coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac
semel marito auctore defendit? Quomodo totum ordinem ecclesiae
de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis,
ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc
positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus,
si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium
revocat? Haec si diversa sunt ei capitulo de quo agitur, constabit,
ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur;
quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum
quae cum ceteris sapiat, quam ut apostolus diversa inter se
docuisse videatur. Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere.
<pb xml:id="v.1.p.779"/>

Quae ista materia apostolo fuit scribendi talia?
Tirocinium novae et cum maxime orientis ecclesiae, quam lacte <bibl n="I Cor. III, 2."/>
scilicet educabat, nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut
prae illa infantia fidei ignorarent adhuc quid sibi agendum esset
circa carnis et sexus necessitatem. Cuius etiam ipsas species ex
rescriptis intellegimus, cum dicit, De his autem quae scribitis: <bibl n="I Cor. VII, 1 sq."/>
Bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes
autem unusquisque uxorem suam habeat. Ostendit fuisse qui in
matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret eis matrimonio
suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent.
Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium, id
est indulgens, non praecipiens ita fieri. Ceterum malebat omnes <bibl n="I Cor. VII, 7."/>
id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens demonstrat
quosdam de isto quoque cogitasse, vel maxime quia et in ethnicis
matrimoniis non putabant post fidem sibi perseverandum. Quaerebant
et de virginibus consilium (praeceptum enim domini non
erat), bonum esse homini si sic permaneat, utique quomodo a fide
fuerit inventus. Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem. Solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis
uxorem, non deliquisti, quia ante fidem soluto ab uxore non numerabitur
post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est.
A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se
dicit illis; alioquin pressuram carnis subsecuturam prae angustiis
temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de
domino sollicitudinem habendam promerendo quam de marito.
Et ita revocat quod permisit. Sic ergo in eodem ipso capitulo,
quo definit unumquemque in qua vocatione vocabitur, in ea permanere <bibl n="I Cor. VII, 24."/>
debere, adiciens, Mulier vincta est quamdiu vivit vir eius,
si autem dormierit, libera est, cui volet nubat, tantum in domino:
hinc quoque eam demonstrat intellegendam quae et ipsa
sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore,
per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repudiatis
non permitteret nubere adversus pristinum praeceptum. Itaque
mulier, si nupserit, non delinquet, quia nec hic secundus maritus
deputabitur qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea
<pb xml:id="v.1.p.780"/>

adiecerit, Tantum in domino: quia de ea agebatur. quae ethnicum
habuerat et amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem
ethnico se nubere posse praesumeret; licet nec hoc psychici curent.
Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo
in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem
<bibl n="I Cor. VII, 39."/> eversionem: Si autem dormierit vir eius; quasi de futuro sonet,
ac per hoc videatur ad eam pertinere quae iam in fide virum amiserit.
Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia totiens
virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi
<pb xml:id="v.1.p.781"/>

etiam ethnicis congruente. Sed etsi ita esset, quasi de futuro,
Si cuius maritus mortuus fuerit, tantundem et futurum ad eam
pertineret cuius ante fidem morietur maritus. Quavis accipe, dum
cetera non evertas. Nam cum et illa sententiae cedant: Servus
vocatus es, ne curaveris: Impraeputiatus vocatus es, ne circumcidaris:
Circumcisus vocatus es, ne adduxeris, — quibus
concurrit: Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem: solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem, satis manifestum est ad eos
haec pertinere qui in nova et recenti vocatione constituti de his
consulebant in quibus a fide fuerant deprehensi. Haec erit interpretatio
capituli istius de hoc examinanda, an et tempori et causae,
et tam exemplis et argumentis praecedentibus quam et sententiis
et sensibus subsequentibus, et in primis an ipsius apostoli et consilio
proprio congruat et instituto; nihil enim custodiendum est
quam ne diversus sibi quis deprehendatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, 
inquiunt, permisit apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt
in clero monogamiae iugo astrinxerit. Quod enim quibusdam
praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod
omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si quod episcopis
praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus,
quia et episcopis? et ideo episcopis(??) quia et omnibus? Unde enim
episcopi et clerus? Nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae
tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum
debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum?
Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum
omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo <bibl n="Apoc I, 6. V, 10."/>
et patri fecit. Cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur,
deponimus infulas, et pares sumus. De ecclesiasticis
<pb xml:id="v.1.p.782"/>

ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur
omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum
quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret
plebs eum ordinem sibi observandum qui faceret praepositos, et
ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci
blandiatur. Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam, Omnia
licent episcopis, sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit.
Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique apostolo,
certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur? Age
iam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede
et a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia
<bibl n="I Tim. III, 2 sqq."/> episcopis ascribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene
moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus
et manu promptus ad caedendum et pugnax et pecuniae amans et
domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab
extraneis bonam famam sectans. Si enim suam habent episcopi
legem circa monogamiam, etiam cetera quae monogamiae accedere
oportebit episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia
non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si
velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus
praecipi quae quibusdam sint praecepta, aut si cetera quidem
communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid
illi soli Christiani pronuntiandi in quos tota disciplina collata est?</p><pb xml:id="v.1.p.783"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, <bibl n="II Tim. V, 11—15."/>
matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat,
iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae,
postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt,
habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet
a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter
quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis
postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate
temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus
eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est <bibl n="Rom. VII, 2—6."/>
mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a
lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta
fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod
non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo
sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres
mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini
alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus
deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per
legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti:
nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad
serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est
ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis,
id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito
defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem,
ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera
facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes,
tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post
mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non
potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Nunc si et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio 
<pb xml:id="v.1.p.784"/>

nubere, proinde fecisset quemadmodum et cetera quae
adversus formam regulae suae pro condicione temporum gessit,
circumcidens Timotheum propter superinducticios falsos fratres, et
<bibl n="Act. XVI, 3. XXI, 24."/> rasos quosdam inducens in templum propter observationem Iudaeorum,
ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. Sed ita res
<bibl n="I Cor. IX, 22."/> exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens
<bibl n="Gal. IV, 19."/> illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens
tanquam nutrix parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non
per imperium (aliud est enim indulgere, aliud iubere), proinde temporalem
licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem
<bibl n="Deut XXIV, 1."/> carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis.
Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus
<bibl n="Matth. XIX, 8."/> abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic,
nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus, cur non
et paracletus abstulerit quod Paulus indulsit, quia et secundum
matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit,
quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit quod
superducitur? Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis
tempore expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo
infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si iustum
est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est.
Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur,
aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis
usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad paracletum.
Nova lex abstulit repudium (habuit quod auferret), nova
prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris.
Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam infirmitas carnis.
Plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen; si tamen defendit
cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae
potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non
sinit nos hoc apostolo praestare quod mavult. Et quousque infirmitas
ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit?
Tempus eius, donec paracletus operaretur, fuit, in quem dilata
sunt a domino quae tunc sustineri non poterant, quae iam nemini
competit portare non posse, quia per quem datur portare posse
<pb xml:id="v.1.p.785"/>

non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus, Caro <bibl n="Matth. XXVI, 41."/>
infirma? Sed praemisit et, Spiritus promptus, ut vincat spiritus
carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et, Qui potest <bibl n="Matth. XIX, 12."/>
capere capiat, inquit, id est qui non potest, discedat. Discessit et
ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum,
et dimissus est sententiae suae a domino. Nec ideo duritia <bibl n="Matth. XIX, 16—22."/>
imputabitur Christo de arbitrii cuiuscunque liberi vitio. Ecce, <bibl n="Deut. XXX, 15. Sirac. XV, 18."/>
inquit, posui ante te bonum et malum. Elige quod bonum est;
si non potes, quia non vis (posse enim te, si velis, ostendit, quia
tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo cuius non
facis voluntatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem 
dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas,
iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium
illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere <bibl n="I Tim. IV, 3."/>
prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos
vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam
cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud
temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum
nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim
in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem,
ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in
alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata
est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit
quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo
succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae
libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam
quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem;
hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone,
quid utraque
 non sustinuerit in finem, et invenies eius causam
honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non
potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat,
nedum impudicam.</p></div></div></body></text></TEI>