Ut igitur in domino nubas secundum legem et apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis es id matrimonium postulans quod eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti? Et illi plane sic dabunt viros et uxores, quomodo buccellas. Hoc enim est apud illos, Omni petenti te dabis. Et coniungent vos in ecclesia virgine, unius Christi unica sponsa. Et orabis pro maritis tuis, novo et vetere. Elige cui te adulteram praestes. Puto, ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto. Repudium sit illi silentium tuum, alienis iam dotalibus scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris. Debes magis illi placere propter quem deo placere non maluisti. Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult, nubat, tantum in domino. Ex hoc enim capitulo defendunt licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi; quod enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. Quo autem sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet non hoc illum sensu scripsisse quo psychici utuntur. Constabit autem, si quis ea recordetur quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam et apud voluntatem et apud propriam ipsius Pauli disciplinam. Si enim secundas nuptias permittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo affirmat omnia ad initium recolligi in Christo? Si vult nos iterare coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac semel marito auctore defendit? Quomodo totum ordinem ecclesiae de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis, ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat? Haec si diversa sunt ei capitulo de quo agitur, constabit, ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur; quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum quae cum ceteris sapiat, quam ut apostolus diversa inter se docuisse videatur. Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere. Quae ista materia apostolo fuit scribendi talia? Tirocinium novae et cum maxime orientis ecclesiae, quam lacte scilicet educabat, nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut prae illa infantia fidei ignorarent adhuc quid sibi agendum esset circa carnis et sexus necessitatem. Cuius etiam ipsas species ex rescriptis intellegimus, cum dicit, De his autem quae scribitis: Bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat. Ostendit fuisse qui in matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret eis matrimonio suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent. Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium, id est indulgens, non praecipiens ita fieri. Ceterum malebat omnes id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens demonstrat quosdam de isto quoque cogitasse, vel maxime quia et in ethnicis matrimoniis non putabant post fidem sibi perseverandum. Quaerebant et de virginibus consilium (praeceptum enim domini non erat), bonum esse homini si sic permaneat, utique quomodo a fide fuerit inventus. Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis uxorem, non deliquisti, quia ante fidem soluto ab uxore non numerabitur post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est. A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se dicit illis; alioquin pressuram carnis subsecuturam prae angustiis temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de domino sollicitudinem habendam promerendo quam de marito. Et ita revocat quod permisit. Sic ergo in eodem ipso capitulo, quo definit unumquemque in qua vocatione vocabitur, in ea permanere debere, adiciens, Mulier vincta est quamdiu vivit vir eius, si autem dormierit, libera est, cui volet nubat, tantum in domino: hinc quoque eam demonstrat intellegendam quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore, per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repudiatis non permitteret nubere adversus pristinum praeceptum. Itaque mulier, si nupserit, non delinquet, quia nec hic secundus maritus deputabitur qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adiecerit, Tantum in domino: quia de ea agebatur. quae ethnicum habuerat et amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem ethnico se nubere posse praesumeret; licet nec hoc psychici curent. Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem: Si autem dormierit vir eius; quasi de futuro sonet, ac per hoc videatur ad eam pertinere quae iam in fide virum amiserit. Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi etiam ethnicis congruente. Sed etsi ita esset, quasi de futuro, Si cuius maritus mortuus fuerit, tantundem et futurum ad eam pertineret cuius ante fidem morietur maritus. Quavis accipe, dum cetera non evertas. Nam cum et illa sententiae cedant: Servus vocatus es, ne curaveris: Impraeputiatus vocatus es, ne circumcidaris: Circumcisus vocatus es, ne adduxeris, — quibus concurrit: Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, satis manifestum est ad eos haec pertinere qui in nova et recenti vocatione constituti de his consulebant in quibus a fide fuerant deprehensi. Haec erit interpretatio capituli istius de hoc examinanda, an et tempori et causae, et tam exemplis et argumentis praecedentibus quam et sententiis et sensibus subsequentibus, et in primis an ipsius apostoli et consilio proprio congruat et instituto; nihil enim custodiendum est quam ne diversus sibi quis deprehendatur. Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, inquiunt, permisit apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt in clero monogamiae iugo astrinxerit. Quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis? et ideo episcopis(??) quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? Nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum? Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo et patri fecit. Cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et pares sumus. De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci blandiatur. Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam, Omnia licent episcopis, sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur? Age iam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis ascribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus et manu promptus ad caedendum et pugnax et pecuniae amans et domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis bonam famam sectans. Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam cetera quae monogamiae accedere oportebit episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus praecipi quae quibusdam sint praecepta, aut si cetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli Christiani pronuntiandi in quos tota disciplina collata est? Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat, iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem, ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat. Nunc si et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio nubere, proinde fecisset quemadmodum et cetera quae adversus formam regulae suae pro condicione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinducticios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Iudaeorum, ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tanquam nutrix parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non per imperium (aliud est enim indulgere, aliud iubere), proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis. Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic, nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus, cur non et paracletus abstulerit quod Paulus indulsit, quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit quod superducitur? Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si iustum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est. Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad paracletum. Nova lex abstulit repudium (habuit quod auferret), nova prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam infirmitas carnis. Plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen; si tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non sinit nos hoc apostolo praestare quod mavult. Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus eius, donec paracletus operaretur, fuit, in quem dilata sunt a domino quae tunc sustineri non poterant, quae iam nemini competit portare non posse, quia per quem datur portare posse non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus, Caro infirma? Sed praemisit et, Spiritus promptus, ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et, Qui potest capere capiat, inquit, id est qui non potest, discedat. Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a domino. Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cuiuscunque liberi vitio. Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum. Elige quod bonum est; si non potes, quia non vis (posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo cuius non facis voluntatem. Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem; hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone, quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.