Video iam hinc nos ad apostolum provocari. Ad cuius sensum facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem magis defuncto marito teneri, quo minus alium virum admitat. Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam facere, mortem vero ex lege dei non ex hominis offensa evenire, idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata quae per discordiam et iram et odium et causas eorum, iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis illa quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet? A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quae non habet imaginario fructu repraesentat. Ipsam deniqne interrogo feminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis ei vincta est cum quo habet apud deum causam. Non discessit quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum illo necesse est quem iam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura, si repudiare potuisset. Enimvero et pro anima eius orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis eius. Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est, et quidem hoc iniquius, quanto quomodo potuit, quia non potuit, et hoc indignius, quanto iam indignius, si quia non meruit. Aut numquid nihil erimus post mortem, secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum? Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur cum quibus resurrecturi sumus rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii? Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur, resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus, si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius, si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum deo erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum (licet merces varia. licet multae mansiones penes patrem eundem), uno denario eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non separabit quos coniunxit deus, quam in ista minore vita separari vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit quae suo etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur, etsi ad alterum sermo est, quia una disciplina praeest. Alium habebit in spiritu, alium in carne. Hoc erit adulterium, unius feminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disiunctus est, sed in corde remanet, illic, ubi etiam cogitatus sine carnis congressu et adulterium ante perficit ex concupiscentia et matrimonium ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit, hoc erit crimen. Ceterum non est exclusus, si a viliore commercio carnis discessit. Honoratior maritus est, quanto mundior factus est.